- ANNONA Militaris
- ANNONA Militarisquam sollicite curata olim, indicat Lamprid. in Alexandro Severo c. 15. cum de Imperatore hoc, Annonam, inquit, militum diligenter inspexit. Pro quo verbo respexit habemus, quod proprium huic rei, apud Vulcatium Gallicunum in Avidio Cassio, c. 5. Annona militaris omnis parata est, neque quidquam deest sub bono Duce --- c. 6. Arma militum septimâ die semper respexit; vestimenta etiam et calceamenta et ocreas: delicias omnes de castris submovit etc. Quas species contineret, potissimum ex Capitolino in Gordiano Tertio c. 28. discimus: Cuius viri tanta in Rep. dispositio fuit, ut nulla esset unquam civitas limitanea potior, quae non posset Exercitum Populi Rom. ae principem ferre, quaetotius anni in aceto, frumento, et larido atque hordeo et paleis condita non haberet. Servabantur illae, in urbibus munitissimis, quae fere capita suarum provinciarum erant, uti refert Marcellin. de Palaeis Isauriae, Procopius de Daris et Nisibi, ubi εν δημοσίῳ, i. e. in Praetorio, illas conditas narrat: quemadmodum constituit Leo Imp. l. ult. C. de Offic. Rectoris prov. In limitaneis inprimis civitatibus, quae prout magnae, aut parvae essent, plurium aut paucorum mensium habebant condita: longe enim maior pars militum in limitibus constituta erat; unde tam frequens mentio in Cod. Theodos. primipilariorum ad pascendos milites ad limitem sollenniter destinatorum. Ex limitibus vero vel limitaneis urbibus ad castra deferebantur species hae, per viciniores limitis provinciales, militesque in limitaneis castris constituti, duas alimoniarum partes ibidem sumebant, tertiam ipsi vehere cogebantur, l. Fulian. Cod, Theodos. de erogat. mil, ann. etc. Cum autem per provincias, iter faciebat Imperator, totius Annonae militaris ratio coram illi exponebatur, atuqe etiam δεἰματα oculis subiciebantur; quae posterior aetas probam appella, vit. Morem aperit Amm. Marcellin. l. 21. Ioviniano vehiculo insidenti, quod portabat reliquias Constantii, ut Principibus solet, annonaemilitaris offerebantur indicia et (ut ipsi nominant) proba et animalia publica monstrabantur etc. Vide Casaubon. et Salmas. ad Spartian. in Hadriano, c. 12. ubi illum, etiam in casttis, ubi praetenturae Militum limitaneorum, species annonarias asservari solitas, contendentem, hic refellit, ut et infra in voce Condita, item in Horreum. Secundum pittacia autem militibus erogari has species consuevisse, dicemus infra in voce Pittacium. Sed et apud Wisigothos, per singulas civitates atque castella Officiales erant seu Magistratus, Annonarii dicti, qui militibus annonam sine fraude exhiberent, uti docent LL. Wisigoth. l. 9. tit. 2. §. 6. etc. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.